BISTION

BISTION
BISTION
martis et Callirhoes fil. qui Bistomiam, Thtaciae urbem, condidit, unde omnes Thracas Bistonios Poetae dixerunt. Hinc Bistones, Geus Thraciae et Hesychio Βιςτονὶς, Θρακίς. Item Bistonis, stagnum Thraciae, Abderae proximum. Plin. l. 4. c. 11. Ovid. Met. l. 13. v. 430.
Est ubi Troia fuit, Phrygia contermina tellus,
Bistoniis babitata viris.
Stat. l. 3. Theb. v. 221.
------ Ille furentes
Bistonas, et Geticas populatus cadibus urbes.
Val. Flaccus l. 1. v. 726.
Bistonas ad meritos cum cornua saeva Thyoneus
Torsit. ------ ------
ideo hoc dicit Poeta, quod Lycurgum Thracum Rex Liberum contemnens, vites amputaturus, sibi crura contecuit, uti testatur Servius. Dionysius Periegetes v. 575.
Ο᾿υχ οὕτω Θρήικος ἐπ᾿ ἠόσιν Α᾿ψίνθοιο
Βιςτονίδες καλέουσιν ἐρίβρομον Εἰραφιώτην.
Poetae, ut dixi, Bistones ut plurimum ponunt pro Thracibus. Lucan. l. 7. v. 568.
Sanguinecum veluti quatiens Bellona flagellum
Bistonas, aut Mavors agitans. ----- ----
Hinc Bistonius tyrannus pro Diomede Thraciae Rege, apud eundem l. 1. v. 163. et Bistonius turbo, pro vento e Thracia spirante l. 4. v. 767. Iam vero Thracas inter Barbatas nationes recenserisolitos esse nemo iguorat. Praecipue vero,
Nat s in usum laettiae scyphis
Pugnare Toracum est.
Inquit Horat. l. 1. Carm. Od. 27. quem etiam postea barbarum motem ibidem vocat. Idem de Bistonibus tradit Statius Theb. hac similitudine:
Qualia per Rbodopen rapido convivia coetu
Bistones, aut mediae ponunt convallibus Ossae;
Illis semianimum pecus, excussaeque leonum
Ore dapes, et lacte novô domuisse cruor em
Luxus, at Ogygii si quando afflavit Lacchi
Saevus odor, tunc saxa manu, tunc pocula pulerum
Spargere, et immerito sociorum sanguine fuso
Instourare diem, festasque reponere mensas.
Horum etiam meminit Seneca in Herc. Oetaeo, Act. 3. v. 1041.
Defecisse putent Geten.
Hebrum Bistones ultimi.
i. e. ultimi Thraciae populi. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”